Theological Theses · §534 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Third opinion: Henry of Ghent makes free will a necessary condition

Henry of Ghent: free-will side ≠ predestination’s effect.

Grace-side = effect; free-will side = essential condition for congruity.

Not condign merit — Eck’s Chrysopassus follows.

Latin

VII. Ad hanc sententiam accedit, & cum ea fere coincidit sententia cujusdam Henrici Gandavensis veteris Scholastici. Docet enim actiones illas, quibus homo praedestinatus cooperatur divinae vocationi & justificantem gratiam acquirit, ac in ea acquisita constanter perseverat, observando Dei mandata, dupliciter considerari posse, uno modo, ut sunt a libero arbitrio, altero modo, ut sunt ab adjutorio Gratiae. Et priori modo dicit non esse effectus praedestinationis, sed posteriori modo. Atque ita existimat actiones illas, ut sunt a Libero arbitrio, esse causam praedestinationis relatam ad suos effectus, atque adeo ad illas etiam ipsas actiones, ut sunt a gratia. Addit autem tales actiones esse causam non propter quam homo praedestinetur, tanquam propter meritum ex condigno, sed sine qua non praedestinaretur, & qua interveniente praedestinetur, ex congruitate quadam: quia nimirum decet & aequum est, ut Deus eum praedestinet quem videt cooperaturum illo modo Divinae gratiae. Quam sententiam, teste Gregorio de Valentia, superiori saeculo secutus est Joannes Eckius, in libro qui ab eo Chrysopassus inscribitur.

Report a mistake in this passage