Theological Theses · §536 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Common Roman view — absolute gratuitous decree; no meritorious cause

Today’s common Roman Doctors reject all four prior opinions.

Decree to all effects: absolute, merely gratuitous.

No propter-quam / sine-qua-non in the elect — Gregory lists Thomas to Lombard.

Latin

IX. Verum omnes istae sententiae a Doctoribus Ecclesiae Romanae communiter hodie rejiciuntur & damnantur. Censent enim, saltem eorum longe plurimi, decretum divinae praedestinationis ad omnes suos effectus relatum absolutum esse & mere gratuitum, nec pendere ab ulla conditione vel causa, quam Deus praedestinans in homine praeviderit & consideraverit. Hanc enim sententiam ut Theologorum communem proponit & defendit jam saepe memoratus Gregorius de Valentia. Nullam, scilicet, esse rationem seu causam ullo modo meritoriam, ex parte praedestinati, praedestinationis quoad omnes ipsius effectus. Et quod si praedestinatio referatur ad omnes ipsius effectus, nulla sit ratio, vel causa ullo modo meritoria ipsius in praedestinato, neque propter quam, neque sine qua non, sed in solam gratuitam Dei voluntatem referri debeat. Ut videre est loco supra citato. Ubi eandem quoque sententiam tribuit multis veteribus Scholasticis, ut Thomae Aquinati, Alexandro Alensi, Cardinali Bonaventurae, Joanni Scoto, Aegidio Romano, Gregorio Ariminensi, Richardo Hertio, & ipsi Sententiarum Magistro Petro Lombardo.

Report a mistake in this passage