Theological Theses · §537 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez — no cause, merit, or occasion in the elect

Vasquez in Disp. 919191: Catholic sentence — no cause/merit/occasion in the elect.

Covers faith-start and any honest moral work.

Excludes condign, congruous, disposition — only God’s good pleasure.

Latin

X. In eadem etiam sententia est Gabriel Vasquez, qui eam prolixe probat & tuetur tomo primo in primam Thomae, Disputatione nonagesima prima. Ubi suam ea de re mentem his verbis explicat. Catholica igitur sententia est, nullam causam, nullum meritum, seu occasionem ex parte praedestinati excogitari posse, ob quam Deus, aut in tempore gratiam suam ei dederit, aut ab aeterno dare decreverit. Primum autem doctrina haec non solum intelligenda est de initio fidei, orationis, seu voluntatis consequendi salutem, vel de aliis operibus, quae circa Deum aliquo modo versantur, qualia sunt religionis: verum etiam de quovis opere moralis virtutis, quod in ipsum solum bonum honestum referatur: Ut nullo modo aliquid hujusmodi esse possit occasio, aut initium donationis, aut praedestinationis gratiae. Praeterea non solum excludimus initium, quod sit meritum condignum, sed etiam meritum congruum, seu impetratorium, aut dispositionem: denique quamlibet causam & occasionem, ob quam Deus huic potius quam alteri, gratiam donaverit, aut donare praesciverit: ita ut tota ratio praeparandi huic potius gratiam, quam alii, sit beneplacitum divinae voluntatis, nihil autem, vel minimum ex parte praedestinati. Disputationis jam dictae capite undecimo.

Report a mistake in this passage