Holds both gratuitous — denies works-foresight for election.
Latin
XVI. Capite vero decimo quinto ejusdem libri ex professo probat, ut patet ex ipso titulo capitis, Non solum ad gratiam efficacem, sed etiam ad gloriam, gratis homines eligi. Et capitis initio eos sibi refutandos proponit qui distinguunt praedestinationem ab electione, & praedestinatione quidem praeparari certis hominibus infallibilia media ad salutem, electione vero praeparari ad gloriam. Denique praedestinationem esse plane gratuitam, electionem autem a bonorum operum praevisione pendere.