Bellarmine — predestination vs execution; per opera praevisa
Bellarmine: predestination ≠ execution.
Loved without foresight of works; works = path of execution.
“
Latin
XV. Haec est inter alios sententia Bellarmini. Nam libro secundo de Gratia & libero arbitrio cap. 13. Respondens ad quintum testimonium, Alia, inquit, est praedestinatio, alia executio. Constituit enim Deus in praedestinatione, regnum caelorum dare certis hominibus quos absque ulla operum praevisione dilexit: tamen simul constituit, ut via ad executionem, via perveniendi ad regnum, essent bona opera. Itaque illa propositio, Deus ab aeterno praedestinavit hominibus dare regnum per opera bona praevisa, potest & vera esse & falsa. Nam si illud, per opera praevisa, referatur ad verbum, praedestinavit, falsa erit: significabit enim Deum praedestinasse homines, quia opera illorum bona praeviderat: si referatur ad verbum, dare, vera erit: quia significabit executionem futuram esse per opera bona, sive, quod idem est, glorificationem effectum esse justificationis, & operum bonorum, sicut ipsa justificatio effectum est vocationis, & vocatio praedestinationis.