Cappel Salmurian theses — faith-decree prior; no absolute glory first
Cappel (Saumur th. 30–31): faith-decree prior by nature of the thing.
First separation = faith-decree, not glory-decree.
Not: absolute glory then faith — reverse: faith then glory.
Latin
XXVII. Et his quoque consentanea docet Ludovicus Capellus thesibus de Electione & Reprobatione, quae insertae sunt Systemati Thesium Salmuriensium. Ibi enim thesi trigesima & trigesima prima haec sunt illius verba. Decretum de danda fide prius est, non quidem tempore, omnia enim Dei decreta in eo simul ab aeterno sunt, sed rei natura decreto de justificando & sanctificando, adeoque & de glorificando eo qui credit, & ab illis est distinguendum. Nam ut aliud est credere, aliud justificari, aliud sanctificari, aliud glorificari, sic etiam aliud est Dei decretum quo constituit homini dare fidem, aliud quo credentem justificare, sanctificare, & tandem glorificare sibi proposuit, nostro inquam concipiendi modo. Neque per decretum de glorificando fit prima inter homines separatio, sed per decretum de danda fide, quia reapse per veram fidem, & actu ipso, homines ab invicem primo separantur, qui eousque pares fuerant. Neque Deus primum decernit hominem absolute glorificare, deinde fidem illi dare; sed contra fidem dare, deinde glorificare decernit. Quia quemadmodum non nisi credentem actu glorificat, sic nec nisi credentem decrevit glorificare.