Common ground — collective effects uncaused; leftover dispute with ancients
Reformed + most Roman: no fight on collective uncaused package.
Why this one not that → only God’s mere will.
Leftover quarrel only with older School / few Neoterics.
Latin
XXVIII. Caeterum ex dictis apparet circa causam electionis & praedestinationis, prout suos omnes effectus respiciunt, nullam esse controversiam inter Doctores Reformatos, & plerosque Doctores Ecclesiae Romanae. Utrique enim in eo consentire, quod omnes effectus praedestinationis, simul & collective sumpti, nullam omnino causam in homine habeant, sed ad solam Dei gratiam atque benignitatem in solidum referendi sint. Unde sequitur nullam rationem ex parte hominis, reddi posse, cur hic potius, quam ille, ad gloriam & varia gratiae auxilia ab aeterno fuerit a Deo praedestinatus, sed id totum referendum esse ad merum & unicum Dei beneplacitum, quod a nulla conditione ex parte hominis pendere censendum est. Quod si quae restat ea de re quaestio, illa est tantum cum nonnullis vetustioris Scholae Theologis, & paucis quibusdam forte Neotericis, reclamante communi hodiernae Scholae sententia.