Still open in both schools: does election to glory rest on foresight?
Still open in both Schools: is glory-election alone from foresight?
Some put living-faith election before absolute glory-election.
Reason named: God foresaw this one’s faith/repentance/perseverance, not that one’s.
Latin
XXIX. An vero electio ad vitam aeternam & gloriam coelestem seorsim considerata, & distincte a decreto conferendi gratiam, sit ex praevisa fide, & praevisis operibus, dubitatur, ut patet ex antedictis, tam in Schola Reformata, quam in Schola Romana. In illa enim, ut in ista, reperiuntur nonnulli qui sentiunt, electionem ad fidem vivam & operosam, secundum nostrum concipiendi modum, praecedere absolutam electionem ad gloriam, & rationem aliquam reddi posse cur hic potius, quam ille, sit ad vitam & gloriam aeternam praedestinatus. Nempe quia Deus ab aeterno praevidit hunc gratiae beneficio in Christum crediturum, & acturum poenitentiam, ac in fide perseveraturum, nihil tale vero de altero praevidit.