Theological Theses · §558 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Collective-cause question is foundational — Pelagian risk

Collective-cause question = foundation of Christian faith.

The cause in man for the whole package → Pelagianism.

Would teach grace-from-merits and natural self-discerning — condemned.

Latin

XXXI. Porro prior illa quaestio de causa praedestinationis secundum omnes suos effectus consideratae, an scilicet, detur ex parte hominis, non est parvi momenti, & spectat ad fundamenta fidei Christianae. Nec enim affirmari potest dari causam ex parte hominis omnium effectuum praedestinationis, quatenus tam ad auxilia gratiae, quam ad gloriam coelestem refertur, quin incidatur in Pelagianismum, & negetur salutem hominis esse gratuitam, & ex sola Dei misericordia & benignitate in solidum pendere, non ex ullis operibus nostris, quod tam clare & constanter affirmat Evangelium: adeoque quin doceatur gratiam dari ex meritis, & hominem per naturae vires incipere seipsum ab alio discernere, & ad gratiam salutarem, aliquo saltem modo, praeparare atque disponere, quod tanquam Pelagianum, & Christianae gratiae adversum, pia antiquitas horruit & damnavit.

Report a mistake in this passage