Second question safer — if saving grace is wholly free and one act in God
Glory-versus-grace order question is different — safer if grace stays free.
Premise: nothing in man provokes the grace-helps.
And: one simple eternal act of will — not stacked real decrees in God.
Latin
XXXII. Secus vero videtur de altera illa quaestione, An scilicet, Electio ad gloriam aeternam, prout ab Electione ad gratiam distinguitur, sit ex praevisa fide & operibus? hoc est, An natura, vel ratione prius Deus praevideat hominem in Christum crediturum, illumque fide viva & per dilectionem efficaci amplexurum, quam absolute decernat illi conferre vitam & gloriam aeternam? Modo constet homines ad gratiam salutarem omnino gratis eligi, nec quicquam in iis esse quo Deus provocetur, ad gratiae istius auxilia ipsis, potius quam aliis destinanda atque largienda. Ac praeterea Deum unico & simplici voluntatis suae actu, ab aeterno simul & semel decrevisse, quaecunque unquam decrevit, & in tempore exequitur. Nec revera in Deo esse plura decreta, sibi succedentia, aut ab invicem realiter distincta, tanquam distinctos, & seorsim ac separatim elicitos, divinae mentis & voluntatis actus.