Either conceptual order allowed — Reformed end-first preferred; better not to fight
Either conceptual order is allowed: end-first or execution-first.
Reformed (and Le Blanc) prefer end/intention-first as more fitting.
Still: better neither to raise nor settle — no piety fruit, much fight.
Latin
XXXIV. Itaque non video quid mali, vel periculi sit, si quis decretum de gloria alicui donanda concipiat ut prius decreto de conferendis gratiae auxiliis, quia gloria se habet ut finis, gratiae vero auxilia, ut media quae ad finem illum consequendum necessaria sunt; aut contra, si quis concipiat decretum de praebendis gratiae auxiliis, ut prius decreto de conferenda gloria, quia reipsa Deus prius gratiam communicat, & postea gloriam, & ita secundum ordinem causae efficientis, gratia gloriam praecedit: quamvis prior ille ordo, ut in Scholis Reformatis longe magis receptus est, ita nobis etiam videtur convenientior. Etenim sapientis est finem aliquem intendere, postea vero apud se statuere de mediis quae ad finem illum obtinendum conducunt. Forte tamen consultius esset quaestiones ejusmodi, quae nihil ad fructum pietatis faciunt, & nihilominus saepe gravissimas contentiones excitant, nec movere, nec determinare.