Theological Theses · §560 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Remaining dispute is method of our concepts, not the thing in God

Given the agreed points: leftover quarrel ≠ the thing in God.

It is only how we sort our concepts of one act of will.

Execution-order vs intention/end-means order — nearly arbitrary, both blameless.

Latin

XXXIII. Si enim ista, de quibus jam convenit, inter Scholam Romanam & Scholam Reformatam, agnita & concessa fuerint, quod superest controversiae, non erit de reipsa, qualiter res, scilicet, in Deo se habeat, sed solum de Methodo aliquos mentis nostrae conceptus digerendi. Nempe omnes jam in eo consentiunt, decretum de danda gloria, & decretum de gratia conferenda, non esse duo decreta realiter in Deo distincta, & inter quae possit esse realis aliquis ordo prioris & posterioris; sed Deum unico voluntatis actu uno ista constituisse. Verum mens nostra non valens, propter suam imbecillitatem, uno conceptu exhaurire, & simul complecti omnes illos respectus, quos unicus actus voluntatis Divinae ad varia objecta habet, cogitur illam seorsim concipere, prout modo hoc objectum, modo illud respicit, & sic illam diverse nominat, & modo unius decreti, modo alterius nomen illi imponit. Et postea inter varios illos conceptus, quos unius, & nunc alterius decreti nominibus insignit, excogitat aliquem ordinem, quo convenienter inter se disponantur, qui ordo propemodum arbitrarius videtur: Et citra culpam & reprehensionem diverse assignari potest: dum alii nimirum conceptus suos de decretis divinis, secundum ipsam rerum executionem, digerunt, alii vero, si quae sit relatio mediorum & finis, inter res a Deo decretas, malunt ordinem intentionis sequi, & tanquam, prius concipere decretum de re quae finis est, ut posterius autem illud quod se habet tanquam medium ad illam.

Report a mistake in this passage