Many Romans — both grace and glory preparation in one decree
Many Romans fold both grace- and glory-preparation into praedestinatio.
Eternal purpose directing some into supernatural beatitude through means.
Eustachius, Petrus a S. Joseph, Valencia, Estius, &c.
Latin
IV. Multi tamen ex Doctoribus Ecclesiae Rom. sic definiunt praedestinationem, ut non tantum gratiae, sed etiam gloriae praeparatio ad ipsam pertineat. Illis enim praedestinatio est aeternum decretum, seu propositum Dei, quo Deus homines quosdam ordinat ac dirigit in beatitudinem supernaturalem, per media supernaturalia reipsa consequendam. In qua sententia sunt memoratus ille Eustachius a Sancto Paulo, Petrus a Sancto Joseph, Gregorius de Valentia, Estius, & alii plurimi.