Many Scholastics: electio = glory-decree; praedestinatio = means-decree.
Mendoza (Salamanca) notes the split.
Many others: electio covers grace-decree and glory-decree alike.
Latin
VI. Electio similiter a multis Scholasticis restringitur ad decretum quo Deus hominibus quibusdam decrevit dare gloriam, prae aliis. Et sic distinguitur a praedestinatione, quae juxta ipsos, est decretum de conferendis mediis ad gloriam. Ut observat Alphonsus Mendoza Professor Salmanticensis in quaestione Scholastica de praedestinatione, Sectione secunda. Alii vero permulti electionem, sicut praedestinationem, non minus ad gratiam, quam ad gloriam referunt, & volunt illam complecti decretum de danda Gratia, non secus ac decretum de conferenda gloria.