Mendoza — predestination the first divine act; all else its effect
Mendoza (Salamanca Augustinian): praedestinatio = first of all divine acts.
World, creation, permission of sin — all follow from it.
Even demon/impious reprobation = effect of Christ’s and the elect’s predestination.
Latin
XI. Quin ulterius procedit Alphonsus Mendoza Augustinianus Professor Salmanticensis jam supra memoratus. Nam ex professo tuetur primum omnium actuum divinorum fuisse praedestinationem, ex qua consecutae sunt caetera omnia decreta de condendo mundo, de creandis hominibus, de permittendo peccato, &c. Itaque totius hujus universi creationem & conservationem, imo ipsam Daemonum & impiorum reprobationem, & justam damnationem, vult numeranda esse inter effecta praedestinationis Christi & electorum. Ac ut verbo dicam, pretendit nihil omnino a Deo in quocunque genere vel parvum, vel magnum fieri, vel permitti, quod non sit effectus praedestinationis, & medium ad illam exequendam ordinatum.