Mendoza concl. 2 — no foreknowledge presupposed; all is medium of predestination
Mendoza Sect.6 concl.2: no future-foreknowledge presupposed to praedestinatio.
Everything God decrees/does/permits follows from it.
All ordered as means to Christ’s and the saints’ glory.
Latin
XII. Nam in Controversiis Theologicis, jam citata prima quaestione Scholastica de Praedestinatione, Sectione sexta, haec est ejus secunda conclusio. Nulla futuri praescientia praesupponitur in mente Dei ad praedestinationem, sed omnia ex ipsa sequuntur: atque adeo nihil prorsus ab aeterno decrevit Deus facere, vel in tempore facit, vel permittit, sive intendit, sive naturale, sive supernaturale, sive sit res magni ponderis, sive minimi, & fere nullius, quod non proveniat, sitque effectus, & medium praedestinationis electorum & Christi. Atque adeo omnia cadunt sub ordine divinae praedestinationis, tanquam media ad Christi & sanctorum gloriam ordinata.