Theological Theses · §576 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Estius and Mendoza: predestination looks on man as yet to be created

Estius/Mendoza: man-object = possible/creatable, not fallen or already made.

Because fall-permission and creation are themselves effects.

So foresight of fall/creation follows praedestinatio — Estius 1 Sent. D.40 §6.

Latin

XV. Ex eo vero licet colligere sub quo respectu duo illi Doctores hominem objectum putent Deo praedestinanti, nempe non ut lapsum neque ut conditum in divina praescientia, sed potius simpliciter ut possibilem, sive creabilem. Nam cum permissio lapsus primi hominis, imo & ipsius hominis creatio, ab iis recensetur inter effectus praedestinationis, necesse est ut, ex eorum mente, praevisio lapsus & creationis non praecesserit in Deo, juxta nostrum intelligendi modum, decretum praedestinationis, sed potius illud secuta sit; & sic Deus homines praedestinans illos ut lapsos & conditos considerare non potuit, sed solum ut a se creabiles. Quod cum Mendoza agnoscit Estius. Non ita nominamus, inquit, praedestinationem hominum lapsi, quasi praevisio lapsus primi hominis, atque in eo totius humani generis, praecesserit in Deo, secundum modum intelligentiae nostrae, praedestinationem aliquorum ex toto hominum genere ad vitam aeternam. Citata Distinctione quadragesima libri primi sententiarum, paragrapho 6.

Report a mistake in this passage