Theological Theses · §579 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Most Reformed — praedestinatio covers election and reprobation

Most Reformed: praedestinatio = whole providence re salvation or ruin.

Split: to life/salvation (election) vs to death/ruin (reprobation).

Zanchius, Beza, Ursinus, Perkins, Polanus, Bucanus, Dort.

Latin

XVIII. Quod spectat autem illos qui inter Protestantes singulari nomine Reformati dicuntur, eorum plurimi voce praedestinationis significant totam illam providentiae divinae partem, qua Deus apud se ante mundum conditum decrevit & statuit ea quae singulorum hominum, vel aeternam salutem, vel interitum & exitium spectant. Ac proinde aeternam Dei praedestinationem distinguunt, in eam quae est ad vitam & salutem, & in eam quae est ad mortem & exitium. Et prior illa est quae communiter Electio, posterior quae Reprobatio in Scholis appellatur. Sic utuntur voce praedestinationis Zanchius, Beza, Ursinus, Perkinsus, Polanus, Bucanus, & alii complures, ac ipsa quoque Synodus Dordracena.

Report a mistake in this passage