Theological Theses · §580 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Many Reformed limit predestination to leading the elect to glory

Many Reformed: praedestinatio only in the good / Scriptural sense.

Acts bringing certain men to heavenly life/glory + supplying the means.

Not grace-preparation alone — covers both the decree of glory and the decree of grace.

Latin

XIX. Non pauci tamen Doctores Reformati praedestinationis vocem, juxta Scripturae usum, in bonam partem tantum sumendam esse putant. Ac proinde per praedestinationem designant illos solos divinae mentis & voluntatis actus, quibus Deus de certis hominibus ad vitam & gloriam coelestem perducendis, & mediis quae ad hunc finem assequendum necessaria sunt illis subministrandis, immutabiliter apud se constituit. Nec enim restringunt praedestinationem ad solam gratiae praeparationem, quemadmodum multi Scholastici: sed tam decretum de fine, quam decretum de mediis, id est, tam decretum de danda certis hominibus gloria, quam decretum de gratia illis communicanda, praedestinationis nomine complectuntur.

Report a mistake in this passage