Reformed views on whom God predestined: first, the supralapsarians
Reformed also split on the object of praedestinatio.
First party: object above fall and even above creation = human beings capable of being created.
Called supralapsarians — Zanchius, Beza, Gomarus, Voetius, Twisse, &c.
Latin
XXII. Non parum quoque variant in Schola Reformata Theologorum sententiae, circa quaestionem illam sub qua ratione & respectu homo sit objectum divinae praedestinationis. Primo enim nonnulli in assignando objecto praedestinationis atque electionis, supra lapsum hominis, imo supra ipsam hominis creationem ascendunt. Etenim decretum praedestinationis certorum quorundam hominum ad salutem in Deo, secundum nostrum concipiendi modum, prius fuisse volunt, non solum praevisione lapsus hominis in peccatum, sed ipso quoque decreto de homine creando. Ac proinde objectum praedestinationis ipsis est homo non conditus & lapsus in Dei praescientia: sed potius homo creabilis. Unde est quod ab aliis Theologis supralapsarii vocantur. Quo de numero sunt Zanchius, Beza, Piscator, Perkinsus, Ursinus, Gomarus, Polanus, Voetius, Twissus, & alii non pauci.