Theological Theses · §586 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sohnius — fallen and gospel-called; followed by Testard and Cameronians

Sohn (Heidelberg): object: the race, fallen and gospel-called (universal vocation).

Not simply creatable — considered as falling and called again in the Gospel.

Testard follows; Cameronians must join if consistent with their own tenets.

Latin

XXV. Haec fuit sententia Georgii Sohnii olim Theologiae in Heidelbergensi Academia Professoris. Nam operum tomo secundo, sic definit hominum praedestinationem, Decretum Dei quo ipse homines universos a se praescitos ut corruptos, & per Evangelium ad Christum vocatos ad vitam, vel mortem aeternam ab aeterno praeordinavit, ad declarandam aeternam gloriam suam. Hanc vero definitionem explicans ista addit, Praedestinatio illa facta est secundum praescientiam Dei, id est, a se praescitos homines, atque adeo ut peccato corruptos & per Evangelium de Christo vocatos Deus praeordinavit. Nam ab aeterno eos praedestinans consideravit, non simpliciter ut homines a se condendos, sed ut homines in peccatum lapsuros, & per Christum iterum in Evangelio vocandos. Quibus postea subjungit, Itaque objectum seu materia praedestinationis est genus humanum lapsum, & per Evangelium iterum vocatum. Nam vocatio hic est universalis. In Exegesi praecipuorum articulorum Confessionis Augustanae, tractatu de aeterna praedestinatione pag. 1000. Quam Sohnii sententiam probat & sequitur Testardus libro de natura & gratia, capite de voluntate & decreto gratiae, sectione nona. Et ad hanc quoque necesse est accedere omnes illos qui in doctrina de hominum Redemptione atque electione, Cameronis Methodum & Doctrinam sequuntur, siquidem propriis placitis stare velint.

Report a mistake in this passage