Creatable-object party — creation and fall-permission as effects
Object-view drives effect-list.
Creatable-object party: creation + fall-permission are means/effects of praedestinatio.
To life in some, to death/ruin in others — Beza, Perkins, Bucanus, Polanus.
Latin
XXVI. Ut autem varii varie sentiunt de Praedestinationis & Electionis Objecto, sic quoque de effectis praedestinationis atque electionis illos diversa sentire necesse est. Nam qui censent objectum praedestinationis esse hominem non conditum & lapsum, sed simpliciter hominem creabilem, & a Deo producibilem, inter media quibus Deus finem in praedestinatione intentum assequitur, ponunt creationem & lapsus permissionem. Adeoque creatio & lapsus permissio sunt ipsis effectus praedestinationis, in his quidem ad vitam, in aliis vero ad mortem & interitum. Prout videre licet apud Bezam, Perkinsum, Bucanum, Polanum, & alios ejusdem sententiae.