Fallen-object party — effects are saving means; Christ chief
Fallen-object party: creation and fall-permission are not effects.
Effects = means freeing from sin unto eternal life.
First/chief: gift and mission of Mediator Christ.
Latin
XXVII. Illi vero qui praedestinationis & electionis objectum constituunt hominem consideratum a Deo ut lapsum, ac peccato corruptum, quique non subordinant decretum creationis & permissionis lapsus decreto de illustranda Dei justitia & misericordia in horum quidem salute, in aliorum vero justa punitione, non putant inter effectus praedestinationis numerari debere hominum creationem, ut nec lapsus permissionem. Sed tantum electionis effecta esse volunt varia illa media, quibus Deus homines a peccato liberat, eosque ad felicitatem & vitam aeternam perducit: inter quae primum & praecipuum ponunt ipsam Mediatoris Christi donationem, & missionem in mundum.