Theological Theses · §591 · Louis Le Blanc de Beaulieu

How Roman and Reformed schools use election and predestination

Scholastics: electio = end (glory); praedestinatio = means (grace alone).

Reformed: praedestinatio covers end and means; election seldom = glory alone.

Many Reformed: election → gift of faith (grace over glory) — not Roman custom.

Rome (except Jansenists): praedestinatio almost only in bonam partem.

Most Reformed: praedestinatio = medium voice → Election and Reprobation.

Latin

XXX. Sic plerisque Scholasticorum solenne distinguere est, ut vidimus, per praedestinationem intelligere solius gratiae praeparationem, illamque a decreto electionis quo gloria certis hominibus ab aeterno destinata est, praeteritis caeteris: ita ut electio sit decretum de fine, praedestinatio vero decretum de mediis. Reformati autem nunquam vocem praedestinationis eo modo restringunt, sed perpetuo sub illa comprehendunt, tam decretum de danda gloria tanquam fine, quam decretum de conferendis auxiliis & donis gratiae, ut mediis ad finem illum consequendum necessariis atque efficacibus. Et vix etiam videas apud illos vocem electionis restringi ad decretum de communicanda gloria. Imo eorum non pauci electionem videntur restringere ad decretum de fide donanda, existimantque illam potius respicere gratiam quam gloriam, quae acceptio in Schola Romana usitata non est. In qua etiam rarissime, si Jansenium & ejus discipulos excipias, vox praedestinationis aliter sumitur quam in bonam partem, vixque unquam accommodatur ad decretum de quorundam hominum interitu. Cum contra apud plerosque Doctores Reformatos praedestinatio sit vox media, qua ipsis in genere designatur Dei decretum, quo homines vel ad vitam, vel ad mortem ordinantur: cujusque proinde duas species constituunt, Electionem, scilicet, & Reprobationem.

Report a mistake in this passage