Both schools disagree within themselves on the effects of election
Neither Roman nor Reformed Doctors agree among themselves on election-effects.
Nearly the same diversity of judgment on both sides.
Some Reformed and some Romans (Estius, Mendoza, Báñez ST I.23 a.2) count creation & fall-permission as effects.
Most of each School deny and reject that count.
Latin
XXXI. Praeterea ex supra-dictis manifestum est, nec Ecclesiae Romanae, nec Ecclesiae Reformatae Doctores inter se convenire de effectis electionis, seu praedestinationis, dum in bonam partem sumitur. Etenim, prout antea nobis relatum est, variae sunt & discrepantes super hac re sententiae, tam in Schola Romana, quam in Schola Reformata. Eademque, aut fere eadem in isto negotio utrobique reperitur judiciorum & sensuum diversitas. Nam quemadmodum non pauci Scholae Reformatae Doctores ipsam creationem & lapsus permissionem numerant inter effectus praedestinationis quorundam ad salutem, idem quoque faciunt Theologi nonnulli Ecclesiae Romanae, ut praeter Estium, & Alphonsum Mendozam, aliosque supra memoratos, Dominicus Bannes in primam Thom. quaest. 23. ad secundum articulum, dubitatione secunda. Et sicut a plerisque Scholae Romanae Doctoribus istud negatur atque rejicitur, sic idem etiam negat & rejicit Doctorum Scholae Reformatae magna pars.