Why some restrict, others extend praedestinatio — creation not under mercy-end
Why should praedestinatio be limited rather than expanded?any the providence-acts that relate to the mercy-end in election.
Agreed: acts/effects that of themselves show mercy or justice in salvation/punishment belong under election/reprobation.
Disputed: whether creation’s end is that mercy/justice end.
Extenders: create-man decree enters praedestinatio; restrictors (Le Blanc, more probable): it does not.
Creation → power, goodness, wisdom — not directly mercy/justice manifestation.
Latin
XXXVII. Quod si quis ulterius quaerat, unde sit ut Theologi alii sic restringant, alii vero sic extendant praedestinationis vocem? Respondeo hoc inde esse quod alii plures, alii pauciores divinae providentiae actus atque effectus referunt ad finem a Deo intentum in quorundam hominum praedestinatione, qui est illustratio misericordiae divinae in eorum salute. In hoc enim Theologi consentire videntur, quod ad praedestinationem & reprobationem hominum revocandi sunt omnes providentiae Dei actus atque effectus, qui ad manifestationem tum misericordiae, tum justitiae divinae in certorum hominum vel aeterna salute, vel justa punitione per se referuntur. Finem autem illum a Deo intentum in hominis creatione, alii negant, alii affirmant. Juxta hos posteriores aeternum Dei decretum de homine condendo praedestinationis decretum ingreditur, & partem illius facit, minime vero, secundum priorum sententiam, ad quam accedimus ut probabilorem. Quippe hominis creatio per se & directe referri non videtur ad misericordiae vel justitiae divinae manifestationem, sed potius ad illustrationem potentiae, bonitatis, & sapientiae divinae.