Theological Theses · §604 · Louis Le Blanc de Beaulieu

First mover — clear perception; certainty of experience

Many movers of assent; first: clear object-perception.

Sense-thrust cases: see/touch → sun bright, fire hot, snow cold.

Named: certainty of experience...

Latin

VI. Multa vero possunt intellectum movere ut propositae rei assentiatur, illamque veram esse firmiter & certo judicet. Sit primo quidem clara objecti perceptio, quam pluribus modis fieri contingit. Nam quandoque res ipsa sese sensibus externis ingerit, & corporeo sensu percipi potest. Ita certi sumus eorum quae videmus atque palpamus, ut solem esse lucidum, ignem calidum, & nivem frigidam. Et haec certitudo vocatur certitudo experientiae.

Report a mistake in this passage