Discursive light from principles → conclusions = certainty of knowledge
Latin
VII. Alias vero objectum sensus ipsos non ferit, sed menti tantum sese offert, & clare ac distincte ab ea percipitur. Idque adhuc bifariam. Vel enim res proposita immediate, sive propria & innata luce, sine ullo discursu & ratiocinio, mentem movet ad assensum. Quo pacto percipimus veritatem principiorum, & eorum quae sunt per se nota. Quale est, idem simul non potest esse & non esse, bis duo sunt quatuor, si aequalibus aequalia addas tota erunt aequalia, & quae sunt ejusmodi. Et haec certitudo potest ad distinctionem dici certitudo intelligentiae. Vel res, quae menti judicanda offertur, propria quidem luce mentem ita non ferit, sed intellectus discurrendo & ratiocinando ex principiis per se notis colligit & judicat omnino & simpliciter impossibile esse ut res aliter se habeat. Quomodo mens percipit veritatem conclusionum, quas ex primis principiis evidenter deducit, & quas propterea dici potest videre luce quadam ex illis reflexa. Et haec certitudo dicitur certitudo scientiae.