Theological Theses · §612 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Measure of cognition-certainty — evidence; moral evidence still evidence

Cognition-certainty measured by evidence / clear perception.

Certain ↔ evident here; even moral certainty needs some evidence.

Sign/authority assent is obscure vs scientia — yet morally evident (trustworthy witnesses).

Latin

XIV. Prioris certitudinis mensura est ipsa rei evidentia & clara perceptio, quae quo major est, eo quoque in mente certitudo major. Nam certum & evidens hoc respectu convertuntur. Ac profecto nihil etiam moraliter certum dici potest, quod non ratione aliqua sit evidens. Nam quamvis assensus certus a Philosophis dividi soleat in assensum evidentem, qualis est scientiae, & intelligentiae: & in assensum obscurum atque inevidentem, qualis est qui nascitur ex signis & indiciis, & ad quem humana impellit authoritas: tamen hic ipse est quodammodo evidens, scilicet evidentia quae moralis dicitur. Nam cum certo judicamus aliquid ita esse, ad hoc moti hominum fama, consensu & testimonio, ut in exemplis ante propositis, istud eo facimus quod intellectus noster ex variis indiciis & argumentis colligit & videt, tum fide dignos esse testes qui proferuntur, tum revera hoc & illud testimonium ab ipsis perhiberi.

Report a mistake in this passage