Theological Theses · §611 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Certainty of cognition vs certainty of adhesion

Moral assent can cling harder than demonstrative/experiential assent.

Scholastic split: cognition/speculation vs adhaesio.

Cognition: mind-conviction alone, object-extorted. Adhesion: also will’s effect — closer cling.

Latin

XIII. Atque hic observandum venit fieri posse ut assensus moralis quodam respectu sit in animo firmior, eique tenacius & fortius adhaereat, quam assensus alius, qui nititur demonstratione, vel experientia. Quod ut intelligatur notanda est alia certitudinis distinctio quam Scholastici nonnulli proferunt. Nimirum alia est certitudo quae dici potest cognitionis, sive speculationis, alia vero quae certitudo adhaesionis vocatur. Prior illa certitudo pendet a sola convictione mentis, sed posterior etiam ab effectu voluntatis. Priorem objectum debite propositum a mente extorquet, non expectato voluntatis consensu. Posterior vero sequitur voluntatis imperium, & consensum. Quo major est illa certitudo, quae dicitur cognitionis, eo longius omnem dubitationem a mente removet. At quo major est ista, quam dicimus adhaesionis, eo mens assensum arctius amplectitur: & firmius retinet.

Report a mistake in this passage