Object of the faith whose certainty this tract disputes.
th’ as most-certain example.
Latin
XVI. Sed praeter illa supra enumerata, quae mentem movere & impellere possunt ut firmiter & certo rei assentiatur, unum superest, nempe, testimonium divinum, & divina revelatio; quae objectum est fidei illius de cujus certitudine disputatio praesens instituta est. Porro illam esse summam & absolutam, & ipsam scientiarum certitudinem superare, non tantum agnoscit scholarum consensus, sed communis quoque Christianorum sensus: ita ut etiam in sermone triviali, articuli fidei pro exemplo rei, omnium certissimae, nominari soleant.