Theological Theses · §615 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Faith as essence vs existence — weak faith often lacks absolute certainty

Faith two ways: essence (what it can/ought to be) vs existence (as it actually is in someone).

As existent: highest absolute certainty does not always belong.

Weak faith wrestles doubt — Mark 9:24; disciples ὀλιγόπιστοι; Luke 17:5 Increase our faith.

Latin

XVII. Hic vero ante omnia notandum est, fidem duobus modis considerari posse. Vel secundum essentiam, ut loquuntur Philosophi, id est, qualis esse potest, & debet natura sua, & secundum perfectiones quae illi ex suo genere debentur, & ratione habita objecti quod respicit. Vel secundum existentiam, id est, qualis actu est in hoc aut illo subjecto. Si fides consideretur hoc posteriore modo, manifestum est ei, saltem semper, non competere certitudinem illam summam & absolutam. In multis enim fides infirma est, & tentationibus variis succutitur, ac perpetuam habet cum dubitatione & diffidentia luctam. Qualis erat fides illius qui Domino Jesu Christo dicebat, Credo Domine, succurre incredulitati meae. Et discipulorum, quos Christus vocat ὀλιγοπίστους, & qui propterea illi quoque dicebant, Adauge nobis fidem.

Report a mistake in this passage