Theological Theses · §623 · Louis Le Blanc de Beaulieu

The difficulty presses all Christians — Protestant and Roman alike

Same knot presses Reformed and Roman theologians.

Scripture-alone or Rome’s unwritten revelation — both stop at a first revelation.

Question: how/by what reason we are made certain of that first.

Latin

XXV. Atque haec difficultas ex aequo urget omnes Theologos Christianos, & illis solvenda incumbit. Sive enim dicamus, ut revera dicendum est, Scripturam sacram esse unicum Dei verbum hominibus traditum, ex quo solo omnia credenda peti & confirmari possint, & quod alio quopiam Dei verbo confirmari non possit, nec egeat: Sive cum Doctoribus Ecclesiae Romanae, praeter Scripturam, esse aliam revelationem, sine scripto Ecclesiae fidei commendatam; cujus authoritate atque testimonio Scriptura nobis solemniter innotescat, & certa reddatur; semper, ut dixi, deveniendum est ad primam quandam revelationem, in qua mentem sisti necesse sit, & qua alia non sit certior, aut notior, cujus authoritate nobis commendetur atque consignetur. De hac igitur quaestio est quo pacto, & qua ratione de illa certi reddamur.

Report a mistake in this passage