Internal testimony of the Spirit — efficient cause, not a heard medium
Reformed and Roman: need Spirit’s secret operation — ‘internal testimony’.
Not an audible inner voice used as medium/argument.
Efficient cause of faith; still uses means/incentives that move the mind.
Latin
XXVI. Et omnes quidem Theologi, tam nostri, quam Romanenses, ad hoc, ut aliquis Dei verbum & revelationem, sicuti par est, suscipiat, & de ea certus reddatur, agnoscunt opus esse arcana quadam Spiritus Sancti operatione, quam communiter vocant internum Spiritus sancti testimonium. Sed nemo eorum, quod sciam, per testimonium istud intelligit expressam aliquam Dei vocem, quam fidelis intus audiat, & sentiat, & cujus authoritate, sic velut indicio, propositam extrinsecus revelationem amplectatur. Sed per hoc in genere non aliud intelligunt, quam operationem quandam Spiritus Sancti, qua fidem nobis ingenerat, & quae se ad fidem non habet instar medii, sive argumenti, quo fides innitatur, sed potius instar causae efficientis. Nec etiam, ex eorum communi sententia, interna illa Spiritus Sancti operatio necessitatem excludit aliquorum mediorum & incitamentorum, quorum intuitu mens nostra ad suscipiendam revelationem, quae ipsi proponitur, moveatur atque impellatur.