Theological Theses · §627 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Whether ‘this is God’s word’ is an act of faith — mere logomachy

‘Is this-God’s-word an act of faith?’ = λογομαχία (definition stretch).

Narrow faith-def: judgment precedes faith (else circle/regress).

Wide faith-def: two acts — word-is-divine + assent to contents.

Either way: uncertain revelation → no certain assent on its authority.

Latin

XXIX. Porro ad tollendam hanc difficultatem, nihil attinet quaerere an judicium illud, quo statuimus revelationem, quae nobis proponitur, & per quam nobis credenda confirmantur, vere divinam esse, fidei actus sit, & dici debeat: an vero judicium quoddam fidem praecedens, & ab ea praerequisitum, quod ex Theologis alii affirmant, alii vero negant. Sed haec vere est mera λογομαχία. Nam prout libebit fidei definitionem restringere, vel ampliare, sic quoque actus ille vel fidei includetur, vel ab ea excludetur. Etenim, si quis fidem definiat assensum quo aliquid verum esse statuimus, propter Dei dicentis authoritatem & testimonium, tum judicium istud non est actus fidei, sed tantum aliquid quod fidem necessario antecedit, & ab ea praesupponitur. Nam testimonium illud, quod reliquorum omnium credendorum argumentum est, non creditur propter aliud testimonium divinum, cujus authoritate mens nostra moveatur: nisi quis hic velit admittere circulum, aut progressum in infinitum, quorum utrumque absurdum est, ut ante observatum fuit. Si quis autem fidem definiat assensum illum quo verbum divinum ut tale suscipimus, & propter illud assentimur omnibus quae nobis in eo credenda proponuntur; tum assignandi erunt duo fidei actus, quorum prior erit judicium illud quo statuimus hoc verbum vere divinum esse, alter vero assensus quem praebemus omnibus quae illo continentur. Utcunque vero de eo sit, sive judicium istud dicatur actus fidei, sive non, profecto, si sumus incerti an revelatio quae nobis proponitur divina sit, non possumus propter eam certum assensum praebere illis quae nobis ejus authoritate commendantur.

Report a mistake in this passage