Apparent collapse — faith seems only moral, below scientia
Apparent ruin of faith’s claimed supra-scientia certainty.
Assent because God revealed — but ‘God revealed’ only morally argued.
Seems: faith reduces to moral certainty < knowledge.
Latin
XXVIII. Unde corruere videtur certitudo illa summa, & ipsa scientiarum certitudine major quam Theologi fidei tribuunt. Si enim dogmatis credendis assentimur, quoniam illa Deus in verbo suo revelavit, Deum vero revelasse non persuademur vi alicujus demonstrationis, sed argumentis tantum moralibus, inde sequitur fidem ad illa tandem argumenta reduci, ac proinde fidei non competere nisi certitudinem moralem, & quae sit scientiarum certitudine inferior.