Scruple — rational creature’s assent should not outrun its grounds
Naked Spirit-imprint story leaves a scruple.
Rational assent shouldn’t outrun its grounds (perception/signs/authority).
Else a reason-less grade — against rational creature’s genius.
Spirit works above nature, not against it.
Latin
XXXI. Verum ista sic nude & breviter proposita scrupulum aliquem in animo relinquunt. Sicut enim non congruit creaturae rationali, ut ulli rei assensum praebeat, quin ante ipsa per se veritatem ejus percipiat, vel ex quibusdam signis & argumentis colligat, aut saltem ad credendum moveatur gravi quadam authoritate: Ita quoque eidem congruere non videtur, ut certior sit ejus assensus quam possunt argumenta quibus movetur ad assentiendum. Alioquin in isto assensu erit saltem gradus aliquis ratione omni destitutus, ac nulli solido fundamento subnixus, quod abhorret a genio creaturae rationalis. Constituendum est autem Spiritum Sanctum fidem aliasque virtutes, sive virtutum actus in nobis operari modo quodam naturae congruo & consentaneo, & qui licet sit supra naturam, minime tamen est naturae contrarius.