Theological Theses · §630 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bonaventure — faith surer than sciences by adhesion, not speculation

Scruple-relief: Bonaventure’s cognition vs adhesion (as XIII).

Faith > sciences by adhesion-certainty, not speculation-certainty.

Martyr-cling vs geometer who won’t die for a theorem — faith forbids lying.

Latin

XXXII. Ut scrupulus iste tollatur existimamus commode hic adhiberi posse distinctionem illam qua utitur Bonaventura inter Scholasticos Doctores percelebris. Nam comparans ille fidem cum scientiis quoad certitudinem, distinguit certitudinem, ut nos ante fecimus, in certitudinem cognitionis, seu speculationis, quae pertinet ad solum intellectum, & certitudinem adhaesionis, quae praecipue respicit voluntatem, & ab illa pendet. Dicitque fidem esse scientiis certiorem, non certitudine speculationis, seu certitudine solum adhaesionis. Quoniam, inquit ille, fideles Christiani nec argumentis, nec tormentis, neque blandimentis adduci possunt, vel inclinari, ut veritatem quam credunt, vel ore tenus negent: quod nemo peritus alicujus scientiae faceret, si acerrimis tormentis cogeretur sententiam suam de conclusione aliqua Geometrica, vel Arithmetica retractare. Stultus enim & ridiculus esset Geometra qui pro sua sententia in controversiis Geometricis mortem auderet subire, in quantum fides dictat non esse mentiendum.

Report a mistake in this passage