Shaken subjective faith can still be true — unlike defective ‘scientia’
Objection: only subjective faith-grade is below scientia.
Reply: tempted/wrestling faith can still be true faith.
Weak grasp of a geometric proof ≠ true scientia — scientia excludes doubt more by kind.
Latin
XXXIV. Quod si quis dicat istud tantum probare certitudinem fidei, quam vocavimus ante subjectivam, esse scientiarum certitudine minorem, non vero certitudinem fidei objectivam, de qua jam est quaestio: Respondeo fidem illam quae actu in fidelibus tentationibus variis quatitur, & luctatur cum diffidentia, non definere esse veram fidem. Si quis vero minus perceptam haberet vim demonstrationis alicujus Geometricae, & de veritate conclusionis dubitaret, in eo non esset veri nominis scientia. Atque hoc ipso patet scientiam per se & ex suo genere dubitationem magis excludere quam fidem.