Cognition-certainty measured by evidence — word-of-God less clear than principles
Cognition-certainty measured by evidence/clear perception.
Clearer perception → farther doubt.
Theologians grant: ‘this is God’s word’ less clear than self-evident / logical conclusions — assent less certain that far.
Latin
XXXV. Adde quod, ut ante dictum est, certitudinis illius, quae cognitionis dicitur, mensura, est evidentia. Nam quod dubitationem ex animo excludit est veritatis perceptio, & mentis convictio. Ac proinde quo quis clarius veritatem percipit, hoc ipso a mente ejus longius removetur omnis dubitatio. Non verentur autem Theologi fateri mentem nostram minus clare percipere hoc esse Dei verbum atque testimonium, quam percipit res per se notas, aut conclusiones Logice demonstratas. Non est ergo quod timeant agnoscere assensum illum eatenus esse minus certum.