Below scientia is not yet uncertain — moral certainty still binds conscience unto death
Not reaching knowledge/intelligence does not mean uncertain.
Moral certainty (lower grade) still true name — a secure mind.
Enough for conscience-duties unto death (subject to a prince, or a father to children).
Latin
XXXVI. Nec propterea fides, saltem ex hac parte, incerta relinquitur. Quod enim non attingit certitudinem scientiae & intelligentiae, statim tamen incertum non est. Quippe, ut ante ostensum est, certitudo quae moralis dicitur, etiamsi sit inferioris gradus, est tamen veri nominis certitudo, quae mentem securam & indubiam reddit. Nec alia requiritur ut homines ad munia & officia vitae obligentur in conscientia, & efficaciter etiam impellantur: vel usque ad vitam propriam exponendam, & mortem ultro subeundam, quod facit aliquando subditus pro principe, & pater pro liberis, quos suos esse non aliter certus est.