Theological Theses · §639 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Cling-strength from gravity of the matter, not object-evidence

Strength of clinging and tenacious adhesion: not from object-evidence.

From the matter's gravity: Spirit-lit mind sees other knowledge little aids blessed life; reject this and whole-man ruin follows.

Faith removes doubt less than demonstrative scientia — yet clings and guards more anxiously.

Maybe less by speculation-certainty; surely greater by adhesion-certainty.

Latin

XLI. Quae fidei firmitas potensque & tenax in mente adhaesio ex evidentia objecti non nascitur, sed ex rei ipsius gravitate & momento. Scilicet mens Spiritu Sancto illuminata percipit quamlibet aliam cognitionem ad bene beateque vivendum nihil aut parum conferre, verum ex hac hominis beatitudinem pendere, nec posse illam rejici, nisi cum certa totius hominis pernicie: ideoque tenacius, & potentius illi adhaerescit, quam ulli qualicunque cognitioni, sive scientiae. Denique, ut breviter quae fusius dicta sunt concludam, fides non tam procul a mente dubitationem removet, quam scientia, quae demonstratione nascitur; sed tamen mens fidei tenacius adhaeret, illamque ut sic dicam, studiose magis, & anxie custodit. Et idcirco, licet fides minus certa forte dici possit certitudine speculationis, quam scientiae prorsus demonstrativae, proculdubio tamen omnibus illis certior est certitudine adhaesionis.

Report a mistake in this passage