Theological Theses · §640 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Faith's summit certainty referred to the Spirit's inward operation — not note-measure alone

Whole faith-certainty not resolved into word-light or proving notes alone.

Those arguments are not the measure of its whole certainty.

Spirit stamps greater word-certainty than marks bear by themselves.

Summit cling referred to inward Spirit operation: full firm assent by a force above every argument.

Latin

XLII. Porro hinc liquere potest, quam non sine ratione alias docuerimus, totam certitudinem, quae in fide reperitur, non resolvi in ipsam verbi divini lucem, id est, in varias notas & argumenta, quibus verbum Dei tale esse se probat, nec argumenta illa esse mensuram totius ejus certitudinis, sed Spiritum Sanctum fidelium mentibus majorem de verbo Dei certitudinem imprimere quam per se ferant ejusmodi notae & argumenta: adeoque summam istam certitudinem, qua verbum Dei fides amplectitur, referendam esse ad internam operationem Spiritus Sancti, qui plenum illum & firmum assensum fidelium mentibus imprimit vi quadam quae sit omni argumento & ratione major.

Report a mistake in this passage