Adhesion that beats human sciences: Spirit opens eyes and bends the will
Adhesion-certainty greater than human sciences: not measured by evidence; not simply by proving-force.
Spirit chiefly generates it: opens eyes to moral word-light and author-signs.
Also bends the converting mind: God's voice addresses me; stakes are the soul's whole good and eternal salvage or ruin.
Nothing worse than refuse God speaking; insane to neglect true happiness.
Efficacious resolve: receive, embrace, cling — will pulled from earth; base affections broken; Spirit's strongest work.
Latin
XLIII. Etenim certitudo illa adhaesionis, qua fides humanas scientias superat, non mensuratur rei evidentia, nec simpliciter pendet a vi argumentorum quibus aliquid verum esse probatur: Et in ea fidelium menti ingeneranda praecipue sese exerit efficacia & vis Spiritus Sancti, qui non solum eis oculos aperit, ut perspiciant verbi divini lucem, id est, moralem illam evidentiam qua menti nostrae innotescere potest, & percipiant vim signorum & argumentorum quae probant & ostendunt Deum esse illius authorem: sed praeterea sic mentem hominis convertendi disponit & afficit, ut serio cogitet atque animadvertat Dei vocem, ad ipsum dirigi, illumque docere & monere de rebus, non levibus & parvi momenti, sed unde pendet totum animae bonum, & aeterna hominis salus, vel perditio: Jam vero nihil gravius & atrocius esse quam Deo loquenti assensum & obsequium debitum non praestare: Et nihil quoque insanus quam ea negligere in quibus vera hominis felicitas sita est, & quae rejici & contemni non possunt absque pernicie & summa miseria. Unde formatur in hominis animo propositum & judicium efficax, quo statuit Dei verbum cum debita veneratione & obsequio suscipere, illudque firmiter amplecti, & penitus ei adhaerere. Quod ut fiat necesse est voluntatem a rebus terrenis & caducis abstrahi, & ad Deum resque caelestes inclinari, & perrumpi obstacula pravorum affectuum, qui mentem ita pervertunt, & obscurant: ut hisce in rebus nihil sani judicare possit; quandoquidem, ut quisque affectus est ita judicat: ad quae omnia requiritur potentissima & efficacissima Spiritus Dei in animis nostris operatio.