Theological Theses · §659 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Adults: Jesuits — sufficient grace present to life’s end

Adult question splits even among universalists: is sufficient grace always present, or only sometimes?

Today’s Jesuits and most Roman doctors: present to every adult to life’s end.

Enough to avoid each presenting sin and temptation.

Enough also to convert and leave the state of sin.

Latin

XIII. Quod attinet autem ad adultos, illi ipsi qui docent adultis omnibus gratiam sufficientem dari, inter se non consentiunt, An gratia ista sufficiens perpetuo illis adsit, An vero iis detur pro loco tantum & tempore; ita ut aliquando ea destituti sint. Nam hodierni Jesuitae, & plerique alii Scholae Romanae Doctores statuunt adultis omnibus, ad finem usque vitae perpetuo adesse gratiam, qua & vitare possint singula peccata quorum occasio se offert, & ad quae tentantur atque impelluntur, & qua possint quoque ad Deum converti, & se ex statu peccati eripere.

Report a mistake in this passage