Theological Theses · §660 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmine: conversion-grace not always on hand — yet never denied for new sins

Other Romans distinguish:

Everyone gets, at some life-moment, grace enough to convert and share salvation.

But that converting grace is not always on hand — many justly lose it for sins.

Yet God never denies help to refuse new sins / resist temptation — at least mediate via prayer (Bellarmine).

Latin

XIV. At vero alii quadam hic utuntur distinctione. Sunt enim qui sentiunt neminem quidem esse cui non in aliquo saltem vitae momento, Deus largiatur gratiam qua possit sese ad Deum convertere, & salutis fieri particeps: sed negant istam gratiam semper omnibus praesto esse: multos enim illa juste propter peccata a Deo destitui. Verum contendunt Deum nunquam ulli homini denegare gratiam qua possit a novis peccatis abstinere, & tentationi ingruenti resistere, scilicet, vel immediate, vel ut dictum est, saltem mediate, per auxilium, quod quidem non habet, sed quod precibus impetrare potest. Qua in sententia est Cardinalis Bellarminus, ut videre est primis capitibus libri secundi de Gratia & libero arbitrio.

Report a mistake in this passage