Some universalists: even avoid-sin grace can be withdrawn — the hardened
Even some universalists deny perpetual avoid-sin grace for all.
After extreme abuse, God may forsake them in punishment.
Then they are enslaved to base desires — can no longer not sin.
These are Scripture’s hardened and blinded.
Latin
XV. Nonnulli tamen ex patronis gratiae universalis atque sufficientis nequidem admittunt semper omnibus adesse gratiam qua possint peccata vitare: quia scilicet, quidam propter nimium gratiae divinae abusum, & in vindictam ac poenam peccatorum praecedentium, sic a Deo deseruntur, ut deinceps prorsus mancipentur pravis suis cupiditatibus, nec amplius possunt non peccare. Quo de numero putant esse illos quos scriptura induratos & occaecatos vocat.