Theological Theses · §663 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Most Reformed: no sufficient grace that is not also efficacious — elect only

Most Reformed deny any ‘sufficient’ grace that fails to convert in fact.

Sufficient = efficacious — no real distinction.

God’s grace efficacious in the elect alone.

So sufficient grace for conversion or avoiding sins is for the elect only — not for all.

Latin

XVII. Quod spectat Scholae Reformatae Doctores, eorum longe plurimi non agnoscunt ullam gratiam quae sufficiat ad hominem convertendum, & perducendum ad salutem, quae etiam reapse hominem non convertat, & ad salutem perducat. Adeoque, juxta eorum sententiam, nulla est gratia sufficiens, quae etiam efficax non sit: nec debet haec ab illa distingui. Ac proinde cum doceant gratiam Dei in solis electis esse efficacem, tantum abest ut agnoscant omnibus hominibus dari gratiam sufficientem sive ad conversionem, sive ad peccata vitanda, ut hanc solis electis obtingere contendant.

Report a mistake in this passage