Theological Theses · §664 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Some Reformed: universal external mercy-offer counts as sufficient

Some Reformed today preach a universal grace common to all — enough of itself for salvation.

Asked if all get sufficient grace: they say yes.

Not as inward Spirit-work on the mind, will, and affections.

But as outward mercy-preaching and invitation to faith and repentance — by word or providence’s effects.

Latin

XVIII. Veruntamen nonnulli hodie reperiuntur Theologi inter Reformatos qui tuentur & praedicant gratiam quandam universalem, quam communem esse volunt omnibus hominibus, & quam etiam dicunt ex se & per se ad salutem sufficere. Adeoque rogati an omnibus hominibus detur gratia sufficiens? Respondent ita esse. Sed gratiam illam constituunt, non in interna quadam spiritus operatione, quae mentem, voluntatem, & affectus hominis moveat & excitet, ut feratur in Deum, & peccatum fugiat: sed tantum in externa divinae misericordiae praedicatione & declaratione, & invitatione ad fidem & resipiscentiam, sub spe remissionis peccatorum obtinendae, & participandae salutis; sive ista declaratio atque invitatio fiant per externum verbi praeconium; sive per effecta varia divinae providentiae, quae sese circa homines peccato corruptos exserunt.

Report a mistake in this passage