Theological Theses · §673 · Louis Le Blanc de Beaulieu

The Lutherans reject the split between sufficient and effective grace

Lutherans scrap sufficient-vs-efficacious as useless.

Yet near the Remonstrants here: all are universally called.

The call is efficacious of itself and by God’s intent.

It fails in many because they resist, refuse its efficacy, or cast grace off — not because the offer was weak (Gerhard).

Latin

XXVII. Illi vero Theologi Confessionis Augustanae qui Lutherani appellantur distinctionem quidem gratiae in sufficientem atque efficacem respuunt, ut inutilem atque superfluam; sed tamen in hac quaestione idem, aut prope idem cum Remonstrantibus sentire videntur. Censent enim omnes universaliter ad salutem a Deo vocari atque excitari, & quidem vocatione, quae ex se, & ex Dei intentione efficax est: quod vero effectum in multis non sortitur, inde esse quod multi Deum vocantem respuunt, & vocationi divinae resistunt, nec admittunt efficaciam gratiae ipsis oblatae, aut serius admissa non bene utuntur, sed sponte Divinam gratiam abjiciunt. Cum alii contra Deo vocanti aurem praebeant, nec spiritus in ipsis operationi impedimentum ponant. Quae pluribus deducta videre licet apud Joannem Gerhardum, Tom. 2. tractatu de Elect. & Reprob. cap. 7.

Report a mistake in this passage